- RAIMUNDUS Berengarius V
- RAIMUNDUS Berengarius V.fortitudine et prudentiâ, apud omnes sui saeculi Principes, inclitus. In bello contra Albigenses notus. Coercuit Proceres quosdam rebelles, et civitates nonnullas ad obsequium redegit. Obiit A. C. 1245. Ex Beatrice Sabaudica, pater Ludovicae, quae nupsit Ludovico IX. Eleonorae, quae Henrico III. Angliae Regi, Sanctae, quae Richardo Imperatori iuncta est, et Beatricis Comitis Prov. quae Caroli I. Andegav. Neapol. Hierosolym. et Siciliae uxor fuit. Zurita l. 1. et seqq. Nostradamus et Bouchaeus, Hist. Prov. Rufius, Hist. Com. Prov. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.